|
|
Tabula Siarensis
Record No. 4916
Law / legal text |
|
|
Inscription Type
|
Law / legal text
|
Text
|
[- - -]N[- - - ad conservandam memoriam Germanici Caesa]/[ris qui mori nu]nquam(!) debuit [- - - senatus censuit faciendum esse s(enatus) c(onsultum) de / honoribus m]eritis Germanici Caesar[is - - - atque ideo placuit uti age]/[retur de] ea re consilio Ti(beri) Caesaris Aug(usti) prin[cipis nostri atque uti libellus cum] / copia sententiarum ipsi fieret atque is adsu[e]ta sibi [indulgentia ex omnibus iis] / honoribus quos habendos esse censebat senatus legerit [eos quos Ti(berius) Caesar Aug(ustus) et] / Augusta mater eius et Drusus Caesar materque Germanici Ca[esaris et Agrippina uxor eius] / adhibita ab eis et deliberationi satis apte posse haberi existu[maverint(!) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere)] / placere uti ianus marmoreus extrueretur in circo Flaminio pe[cunia publica posi]/tus ad eum locum in quo statuae divo Augusto domuique Augus[tae iam dedicatae es]/sent ab C(aio) Norbano Flacco cum signis devictarum gentium ina[uratis tituloque] / in fronte eius iani senatum populumque Romanum id monum[entum marmoreum dedi]/casse memoriae Germanici Caesaris cum iis Germanis bello superatis [et deinceps] / a Gallia summotis receptisque signis militaribus et vindicata frau[dulenta clade] / exercitus p(opuli) R(omani) ordinato statu Galliarum proco(n)s(ul) missus in transmarinas pro[vincias Asiae] / in conformandis iis regnisque eiusdem tractus ex mandatis Ti(beri) C(a)esaris Au[g(usti) imposito re]/g(e) Armeniae non parcens labori suo priusquam decreto senatus [ei ovatio conce]/deretur ob rem p(ublicam) mortem obisset supraque eum ianum statua Ger[manici Caesaris po]/neretur in curru triumphali et circa latera eius statuae D[rusi Germanici patris ei]/us naturalis fratris Ti(beri) Caesaris Aug(usti) et Antoniae matris ei[us et Agrippinae uxoris et Li]/viae sororis et Ti(beri) Germanici fratris eius et filiorum et fi[liarum eius] / alter ianus fieret in montis Amani luco quod est in [provincia Syria aut qualibet si quis] / alius aptior locus Ti(berio) Caesari Aug(usto) principi nostr[o videretur in regionibus quae in] / curam et tutelam Germanico Caesari ex auctori[tate Ti(beri) Caesaris Aug(usti) pervenissent] / item statua eius poneretur et titulus conve[niens rebus gestis Germanici Caesaris] / sculperetur tertius ianus vel m[onumentum fieret apud ripam Rheni circa eum tumulum] / quem Druso fratri Ti(beri) Caesaris Aug(usti) p[rincipis nostri exercitus p(opuli) R(omani) excitasset ci]/tus deinde permissu divi Aug(usti) per[fecisset itemque honorarius tumulus Germanici Cae]/saris constitueretur accipienti[s eas supplicationes ab Germanis et praecipue ab Gal]/lis Germanisque qui citra Rhen[um incolant quorum civitates iussae essent ab divo] / Aug(usto) rem divinam ad tumulu[m Drusi facere atque darent memoriae eius solemne et ritua]/le sacrificium parentant[es quotannis in eo die quo Germanicus Caesar defunctus esset] / et cum esset in ea regio[ne qua est tumulus Drusi patris eius theatrum ibidem die nata]/li Germanici Caesari[s solemnis ludus 3 ex h(oc) s(enatus) c(onsulto) factus - - - / ite]m placere uti m[armoreum sepulcrum memoriae Germanici Caesaris extrueretur Antio]/[chi]ae in foro [ubi corpus Germanici Caesaris crematum esset - - - / at]qu[e Epidaphnae ubi Germanicus Caesar expirasset tribunal constitueretur // utique a(nte) d(iem) VI Id(us) Oct(obres) quotannis apud eam aram] quae es[t / ante tumulum Germanici Caesaris in memoriam eius publice i]nferiae Manibus / [eius mitterentur per magistros sodaliu]m Augustalium p[ullis] amictos togis quibus eo/[rum ius fasque erit habere] eo die sui coloris togam eodem ritu sacrifici quo / [publice inferiae mittuntur] Manibus C(ai) et L(uci) Caesarum cippusque aeneus prope eum / [tumulum Germanici Caesaris] similiter incideretur ut ea s(enatus) c(onsulta) incisa essent quae / [ad eius honores pertinentia] essent neve quid eo die rei seriae publice agere / [liceret magistratibus qui i(ure) d(icundo) p(raeerunt) in] municipio aut colonia c(ivium) R(omanorum) aut Latinorum neve / [die quae convivia publica posth]ac neve quae nuptiae c(ivium) R(omanorum) fierent aut sponsalia ne/[ve qui pecuniam creditam ab aliquo] sumeret alive daret neve ludi fierent aut / [spectarentur neve quid ad ludos adhi]biretur(!) utique ludi Augustales sca(e)nici / [qui a(nte) d(iem) IV Id(us) Oct(obres) fieri in memoriam divi Augus]ti solerent ut a(nte) d(iem) V Kal(endas) Nov(embres) committerentur qua / [dilatione harum nundinarum duarum post] eum diem quo Germanicus Caesar extinctus / [esset ne illo funebri ritu maereretur] dies ludorum scaenicorum // ]M / [- - - Ti(berio) Caesari Aug(usto) p]rinci/[pi nostro - - -] quod dies etiam / [- - -]ori et adlocutioni / [eius - - -]umque eius probare / [- - -]essent tribus urbanae et / [- - -]tur pollicita esset itaque place/[re senatui uti plebs urbana statuas Germa]nici Caesaris cum veste triumpha/[li publice poneret in eis templis atque in] eis ar(e)is publicis in quibus divus Augus/[tus et Augusta Druso Germanico patri eius pro]posuissent cum inscriptione plebis urbanae / [quinque et triginta tribuum itemque car]men quod Ti(berius) Caesar Aug(ustus) in eo ordine a(nte) d(iem) XVII K(alendas) Ian(uarias) / [de laudando Germanico mor]tuo proposuisset in aere incisum figeretur loco publico / [quo patri eius] placeret idque eo iustius futurum arbitrari senatum quod / [libellus Ti(beri)] Caesaris Aug(usti) intumus et Germanici Caesaris f(ilii) eius non magis laudatio/nem quam vitae totius ordinem et virtut(is) eius verum testimonium contineret / aeternae tradi memoriae et ipse se velle non dissimulare eodem libello testatus / esset et esse utile iuventuti liberorum posterorumque nostrorum iudicaret / item quo testatior esset Drusi Caesaris pietas placere uti libellus quem is proxu/mo senatu recitasset in aere incideretur eoque loco figeretur quo patri eius ipsique placuisset / itemque hoc s(enatus) c(onsultum) in aere incideretur cum eo s(enatus) c(onsulto) quod factum est a(nte) d(iem) XVII Kal(endas) Ian(uarias) idque aes in Palatio in / porticu quae est ad Apollinis in templo quo senatus haberetur figeretur item senatum vel/le atque aequ(u)m censere quo facilius pietas omnium ordinum erga domum Augustam et consen/su(s) universorum civium memoria honoranda Germanici Caesaris appareret uti co(n)s(ules) hoc / s(enatus) c(onsultum) cum edicto suo proponerent iuberentque mag(istratus) et legatos municipiorum et coloniar/um descriptum mittere in municipia et colonias Italiae et in eas colonias quae essent in / (p)rovinciis eos quoque qui in provinciis prae(e)ssent recte atque ordine facturos si hoc s(enatus) c(onsultum) de/dissent operam ut quam celeberrumo loco figeretur utique M(arcus) Messalla M(arcus) Aurelius / Cotta Maximus co(n)s(ules) designati cum magistratum inissent primo quoque tempore cum per / auspicia liceret sine binum trinumve nundinum prodictione legem ad populum de / honoribus Germanici Caesaris ferendam curent cens(uere) i(n) s(enatu) f(uerunt) CCLXXXV h(oc) s(enatus) c(onsultum) per relatio/nem secundam factum est unum // ]tinqu[e - - -] / eius templi u[tique Germanici Cae]/saris fiant qua[e 3 templo]/rum divi August[i - - -] / ludos Victoria[e Caesaris - - -] / Augusti [- - - Ti(beri) Cae]/saris Augusti [- - - in aede] / Concordiae re[- - -] / eae statuae equ[estres Germanici Caesaris quae - - -] / sunt praefer[antur - - -]/ae curet u[tique - - - ob quam] / causam in pub[licum - - -] / utique in Palatio [in porticu quae est ad Apollinis in eo templo in quo senatus] / haber(i) solet in[ter imagines virorum inlustris ingeni Germanici Caesa]/ris et Drusi Ger[manici patris eius naturalis fratrisq(ue) Ti(beri) Caesaris Aug(usti)] / qui{m} ipse quoqu[e fecundi ingeni fuit imagines ponantur supra capita] / columnarum [eius fastigi quo simulacrum Apollinis tegitur] / utique salii car[minibus suis nomen Germanici Caesaris pro honorifi]/ca memoria in[terponant qui honos G(aio) quoq(ue) L(ucio) Caesarib(us) fratr(ibus) Ti(beri) / Caesaris Augu[sti habitus est utique ad X centuriae G(ai) et L(uci) Caesarum quae] / de cons(ulibus) et praeto[ribus destinandis suffragium ferre solent adiciantur]
|
|
|